

Liber Josue Ben Nun*
Caput 13: Versus 6
Universique.[ADAM., hom. 16.]Cum plurimas gentes enumerasset Jesus, de solis Sidoniis dixit:Et omnes Sidonios ego exterminabo a facie filiorum Israel.Sidonii vero interpretantur venatores. Hi sunt daemones de quibus dicit Propheta:Laqueos paraverunt pedibus meis[Psal. 56.]. Istos exterminat Dominus, ut non sit qui laqueos tendat et retia ad decipiendas animas: et requiescat unusquisque sub vite sua et sub ficu sua.